Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed de ratione declamandi post paulum. interim , quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit; quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, servavimus.

ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur.