Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

utilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore. quaedam an obtineri possint, ambigi solet. ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur.

nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. sed de his nihil hoc loco praecipi potest; constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.