Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus rebus putavit esse dicendum, ut se in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus.

sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc

v1-3 p.366
quoque adiuvamur. nihil est enim, quod non in causam aut quaestionem cadat.

Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia; nihil enim non in haec cadit.

quaesitum a paucissimis et de instrumento est. instrumentum voco, sine quo formari materia in id quod velimus effici opus non possit. verum hoc ego non artem credo egere sed artifice. neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. itaque haec in eum locum, quo de oratore dicturi sumus, differamus.

v1-3 p.370

quoniam in libro secundo quaesitum est, quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes, de quibus dicere oporteret, subiecimus: iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar; intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.

nec sum ignarus, hoc a me praecipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret.

in ceteris enim admiscere temptauimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis

v1-3 p.372
libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet uerebamur.

qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur:

  1. ac veluti pueris absinthia taetra medentes
  2. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  3. aspirant[*]( inspirant A adspirant, B: contingunt, MISS. of Lucretius. ) mellis dulci flauoque liquore,
et quae sequuntur.

sed nos ueremur, ne parum hic liber mellis et absinthi multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt atque in suam quisque induxit sequentes.

illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.

est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea, quae rudia atque inperfecta adhuc erant, adiicientibus quod inuenissent

v1-3 p.374
scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.

nam primus post eos, quos poetae tradiderunt, movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.

is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.

Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem, quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Elius et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaïtes.

Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus et artem ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus, etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius ex iis et ipse, quos Plato appellat λογοδαιδάλους