Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virtus.

equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus. nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo, qui facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint.

ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.