Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

atque ita ab omnibus dictum est. mihi autem videtur etiam ex illis ceteris artibus multum assumere. nam et potest aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta. erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus, qui curandi fecerit finem.

nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur.

sed effectivae quoque aliquid simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maxime eius usus actu continetur atque est in eo

v1-3 p.348
frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam et hoc eiusdem rei nomen est.