Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum,

v1-3 p.346
qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur; aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio est;

aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam ποητικήν appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est, rhetoricen in actu consistere; hoc enim, quod est officii sui, perficit.

atque ita ab omnibus dictum est. mihi autem videtur etiam ex illis ceteris artibus multum assumere. nam et potest aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta. erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus, qui curandi fecerit finem.