Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? si profectus gratia dicimus, nihil. utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset; quae nos, quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones in foro inveniunt.

si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad voluptatem audientium debemus.

nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus cultus omnemque artem, quae latere plerumque in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.

quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet veritati; quoniam autem aliquid in se habet ἐπιδεικτικόν nonnihil sibi nitoris assumere.

quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte,

v1-3 p.278
neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio; sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant.

sic quoque aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus, materiis consequentur, in eo praecipue, quod multa in iis relinquuntur incerta, quae sumimus ut videtur, aetates, facultates, liberi, parentes, urbium ipsarum vires, iura, mores, alia his similia;

quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus. sed haec suo quaeque loco. quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in transitu non omittemus.