Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

in his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias; quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima.

nam et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet, et veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata, ut plerisque videretur ad formandam eloquentiam vel sola sufficere. neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis.

eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit. sed eo, quod natura bonum est, bene uti licet.