Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus; nam cetera semper sciet.

superest ut dicam de genere orationis. hic erat propositus a nobis in division prima locus tertius; nam ita promiseram me de arte, de artifice, de opere dicturum. cum sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut ostendam, in omnibus his et ars est et artifex. plurimum tamen invicem differunt; nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis Tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens Attico.

suos autem haec operum genera, quae dico, ut auctores, sic etiam amatores habent; atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim

v10-12 p.450
condicione vel temporum vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.

primi , quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus praeferant, proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu.

post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa Peloponnesia ambo tempora (Nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. quorum prior luminum umbrarumque inuenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur.

nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis placet. ille vero ita circumscripsit omnia, ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tanquam ita necesse sit, sequuntur.