Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor; quae

v10-12 p.412
quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant. habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur. ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos.

certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini. sed hoc votum est et rara felicitas; quae si non adsit, sane sufficiat ab iis, quibus quis dicit, audiri. talis esse debet orator, haec scire.