Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

potest autem satis diligenter accipere, quae tum audiet, cum ei dicenda sunt, aut fortiter adfirmare aut ingenue pro suis dicere? possit in actionibus: quid fiet in altercatione, ubi occurrendum continuo, nec libera ad discendum mora est?

v10-12 p.402
Quid, si forte peritus iuris ille non aderit? quid , si quis non satis in ea re doctus falsum aliquid subiecerit? hoc enim est maximum ignorantiae malum, quod credit eum scire qui moneat.

neque ego sum nostri moris ignarus oblitusve eorum, qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum est. sed loquor de oratore, qui non clamorem modo suum causis, sed omnia, quae profutura sunt, debet.

itaque eum nec inutilem, si ad horam forte constiterit, neque in testationibus faciendis esse imperitum velim. quis enim potius praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa velit? nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem; prius est enim certe parare bella quam gerere.

atqui simillimus huic sit advocatus, si plura, quae ad vincendum valent, aliis reliquerit, cum praesertim

v10-12 p.404
hoc, quod est maxime necessarium, nec tam sit arduum, quam procul intuentibus fortasse videatur. namque omne ius, quod est certum, aut scripto aut moribus constat; dubium aequitatis regula examinandum est.

quae scripta sunt aut posita in more civitatis, nullam habent difficultatem, cognitionis sunt enim, non inventionis; at quae consultorum responsis explicantur, aut in uerborum interpretatione sunt posita aut in recti pravique discrimine. vim cuiusque vocis intelligere aut commune prudentium est aut proprium oratoris; aequitas optimo cuique notissima.

nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet; cum ipsis illis diversas inter se opiniones tueri concessum sit. sed etiam, si nosse, quid quisque senserit, volet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum.