Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verum ea, quae de moribus excolendis studioque iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus, qui taedio laboris, quem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerint ad haec deverticula desidiae. quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait, leguleii quidam esse maluerunt, tanquam utiliora eligentes ea, quorum solam facilitatem sequebantur;

alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum aliquid sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum. philosophia enim simulari potest, eloquentia non potest.