Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta? nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac resoluere quae velis oratorum est.

quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia

v10-12 p.388
non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus; ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.

et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit,

efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.

itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo deprehenduntur.

iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata. nam in tanta

v10-12 p.390
causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?

in consiliis vero quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita? quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.

an de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator? sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.

cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones in illo maxime studiorum more versatas.

iam vero cum sint multa propriis brevibusque

v10-12 p.392
comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur finitiuus), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? quid ? non quaestio iuris omnis aut verborum proprietate aut aequi disputatione aut voluntatis coniectura continetur? quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.

ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quae quidem oratio est vere. nam ignara quidem huiusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces habeat. pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.