Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile. quod quidem placere multis nec infitior nec miror.

v10-12 p.492
Est enim iucunda auribus ac favorabilis qualiscunque eloquentia et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli; quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est.

ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque immerito; nam ne illud quidem facile est. sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris Tyriae eam [*]( Tyriae cam, Halm : etiam, MSS. ) lacernae, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait.

si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis [*]( fucinis, Buttmann : fucinus, G. ) sulfura, iam illum, quo fefellerant, exuant [*]( illum quo fefellerant exuant, Buttamann,: illul quod fefellerat exuat, G. ) mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. denique mala multi probant, nemo improbat bona.

neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime tantum sed etiam facillime faciet. neque enim vim summam dicendi et os [*]( os, Halm : eos, G. )

v10-12 p.494
admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae [*]( quae, Halm : nec, MSS. ) oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.

nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat. desinit enim in adversa niti, qui pervenit in summum. scandenti circa ima labor est; ceterum quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum.

et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus illaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt; quae tamen cotidie nisi decerpantur, arescunt. sed et copia habeat [*]( habeat, Heindorf: habet, MSS. ) modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium.

sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida. similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque ultimum vitium est.

his dicendi virtutibus usus orator ad iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, ad omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam

v10-12 p.496
satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.

neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed voce, latere, firmitate; quibus fractis aut imminutis aetate seu valetudine cavendum est, ne quid ad oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.

vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent; quae occasio fuit de [*]( de added by Halm. ) illo dicendi, malle eum deficere quam desinere.

neque erant ilia qualiacunque mala sed minora. quare antequam ad has aetatis veniat insidias, receptui canet et ad portum integra nave perveniet. neque enim minores eum, cum id fecerit, studiorum fructus prosequentur. aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus ad libris Ciceronis destinat,

v10-12 p.498
iura quaerentibus reddet aut eloquentiae component artem aut pulcherrimis vitae praeceptis dignum os dabit.

frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum et vere dicendi viam velut ex oraculo petent. hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis ratio poscat, docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis. nemo enim minui velit id, ad quo maximus fuit.