Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.

plures igitur etiam eloquentiae faces, sed stultissimum quaerere, ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris, quod vulgo genus dicendi vocant. utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo, sed pro partibus causae.

nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac

v10-12 p.490
sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, [*]( aliter concitabit, added by Halm. ) aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.

non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur. dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.

sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.

falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile. quod quidem placere multis nec infitior nec miror.

v10-12 p.492
Est enim iucunda auribus ac favorabilis qualiscunque eloquentia et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli; quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est.

ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque immerito; nam ne illud quidem facile est. sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris Tyriae eam [*]( Tyriae cam, Halm : etiam, MSS. ) lacernae, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait.

si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis [*]( fucinis, Buttmann : fucinus, G. ) sulfura, iam illum, quo fefellerant, exuant [*]( illum quo fefellerant exuant, Buttamann,: illul quod fefellerat exuat, G. ) mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. denique mala multi probant, nemo improbat bona.

neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime tantum sed etiam facillime faciet. neque enim vim summam dicendi et os [*]( os, Halm : eos, G. )

v10-12 p.494
admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae [*]( quae, Halm : nec, MSS. ) oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.

nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat. desinit enim in adversa niti, qui pervenit in summum. scandenti circa ima labor est; ceterum quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum.