Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

an non in privatis et acutus et indistinctus et non super modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in eloquendo uelut Attici Romanorum fuerunt? cui porro non satis est, quo nihil esse melius potest?

adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam, nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus, liberis, servis loquamur, contento promere animi voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente;

v10-12 p.472
quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum, servire sensibus:

sicut athletarum corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa hominibus, abhorrere. quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata nomina?

denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores exstitisse, etiamsi parcius, simili tamen ratione, falsa et impropria virtutes ducentes. qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul, quam fit a quibusdam, recedendum a propriis atque communibus.

si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus. nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio; cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra verborum

v10-12 p.474
proprietatem elaboraret; sed cum debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab eadem nobis concessa natura.

nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est. ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et eloquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent); at idem homines aliter de re alia [*]( at idem homines aliter de re alia loquuntur, Halm : et idem homines al τ̔ de re allocuntur, G. ) loquuntur et servant personarum discrimina. ita , quo quisque plus efficit dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit.

quapropter ne illis quidem nimium repugno, qui dandum putant nonnihil etiam temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius postulantibus. itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem adligandum puto. atque id fecisse M. Tullium video, ut cum plurimum [*]( plurimum, Christ : omnium, G. ) utilitati, tum partem quandam delectationi daret; cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris.

nam hoc ipso proderat, quod placet. ad cuius voluptates nihil equidem quod

v10-12 p.476
addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus plures. neque enim non [*]( non added by Buttmann. ) fieri potest salva tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra hac lumina et continua fuerint et invicem offecerint. sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra.

do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica; ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.

ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent, quis utile neget? feriunt animum et uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent.

at sunt qui haec excitatiora lumina, etiamsi dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur. quocirca mihi ne Hic quidem locus intactus est omittendus; nam plurimi [*]( nam plurimi, Halm : ā plurimis, G. )

v10-12 p.478
eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt; ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden; rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten;

praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum; at quod libris dedicatum in exemplum edatur, id [*]( at qod dedicatum edatur id, Halm : ad quos dedicatorum edantur et, G. ) tersum ac limatum et ad legem ac regulam conpositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices.