Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant; qui, quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. quibus quia multa et pluribus locis

v10-12 p.458
Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.

et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset. quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.

mihi autem orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium naturae videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.

tertium mox, qui haec dividebant, adiecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt; neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris.

Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat

v10-12 p.460
locum, intulit eo studia Athenarum, quae, velut sata quaedam caelo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen neque fontibus puris neque torrentibus turbidis, sed lenibus stagnis similes habentur.

nemo igitur dubitaverit, longe esse optimum genus Atticorum. in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.

quapropter milii falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes. nam quis erit hic Atticus? sit Lysias; hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum. non igitur iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur. interrogare tamen velim, an Isocrates Attice dixerit.

nihil enim tam est Lysiae diversum. negabunt . At eius schola principes oratorum dedit. quaeratur similius aliquid. Hyperides Atticus? certe , at plus indulsit voluptati. transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et

v10-12 p.462
his priores Isaeum, Antiphonta; quos ut homines inter se genere similes, differentes dixeris specie. quid ille, cuius modo fecimus mentionem, Aeschines?

nonne his latior et audentior et excelsior? quid denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non translationibus nitet? non oratione ficta dat tacentibus vocem?

non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem fuisse? quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum? quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur? quid est igitur,

cur in iis demum, qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? quos ego existimo, si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat, quia hanc eius terrae fidem Menander eludit.

ita nunc, si quis ad eas Demosthenis virtutes, quas ille summus orator

v10-12 p.464
habuit, tamen quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur, adiecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem, non fecit hoc Demosthenes? et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit) non erit Atticum? melius de hoc nomine sentiant credantque Attice dicere esse optime dicere.

atque in hac tamen opinione perseverantes Graecos magis tulerim. Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum. namque est ipsis statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant; quas mutuari solemus, quotiens illorum nominibus utimur.

quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in Zephyris et zopyris . quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.

nam et illa, quae est sexta nostrarum, paene non humana

v10-12 p.466
voce vel omnino non voce potius inter discrimina dentium efflanda est; quae, etiam cum vocalem proxima accipit, quassa quodammodo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, it in hoc ipso frangit, multo fit horridior. Aeolicae quoque litterae, qua servum ceruumque dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur.

duras et illa syllabus facit, quae ad coniungendas demum subiectas sibi uocalis est utilis, alias supervacua, ut equos hac et aequum scribimus; cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum, qualis apud Graecos nullus est, ideoque scribi illorum litteris non potest. quid ? quod pleraque nos illa quasi mugiente M [*]( M added by Halm. ) littera cludimus in quam [*]( quam Halm : qua, MSS. ) nullum Graece verbum cadit: at illi ny iucundam et in fine praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis. quid ? quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiciendo.

sed accentus quoque, cum rigore quodam, tum similitudine ipsa,

v10-12 p.468
minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta unquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas graves cadit semper. itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior, ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint, illorum id nominibus exornent.

his ilia potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire; etiam in iis, quae denominata sunt, summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit; at illis non verborum modo, sed linguarum etiam inter se differentium copia est.

quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in eloquendo eandem iucunditatem et parem copiam. quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione.

nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. sensus sublimes variique eruantur. permovendi omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda. non possumus esse tam graciles: simus fortiores. subtilitate vincimur: valeamus pondere. proprietas penes illos est certior: copia vincamus.

v10-12 p.470