Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit? summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus

v10-12 p.370
consilia et popularis error ad meliora ducendus.

an non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit:

  1. tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
  2. conspexere , silent arrectisque auribus adstant?
Habemus igitur ante omnia virum bonum, post haec adiiciet dicendi peritum:
  1. ille regit dictis animos et pectora mulcet.
Quid?

non in bellis quoque idem ille vir, quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet? nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?

quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi. prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, [*]( atque haereat, Buttmann : adhaereat, B.o ) quotiens ab animo verba dissentiunt. vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit.

bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt)

v10-12 p.372
inventio; quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.