Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio: uidebar videre alios intrantis, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes. ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum translatio.

accendendi iudicis plures sunt gradus.

v10-12 p.336
Summus ille et quo nullus est in oratore acutior: suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna. praedixit enim: quantum potero voce contendam, ut populus hoc Romanus exaudiat. paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat ?

plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: in coetu vero populi Romani negotium publicum gerens. producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt fauces. pleniore tamen haec canali fluunt: vos , Albani tumuli atque luci. iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: saxa atque solitudines voci respondent.

tales sunt illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae; cum enim uterque alteri obiiciat, palam est utrumque fecisse. nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.