Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tria autem praestare debet pronuntiatio: conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet. conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quomodo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate constat; persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet.

an ista, inquit Calidio Cicero, si vera essent, sic a te dicerentur? et, tantum abfuit, ut inflammares nostros animos; somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.

movendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus. ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter consurgendum; tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda, dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et magistratus ac tribunalia non licebit), paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.

etiam

v10-12 p.330
cum ad iudicem nos converterimus, et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora. mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse componit.

hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiae procellam effunderet, dicit. in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex nondum intendet animum.

status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes vel procedens minimo momento sinister; genua recta, sic tamen, ut non extendantur; humeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus; brachia a latere modice remota; manus sinistra, qualem supra demonstraui; dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.

vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut, quo sit magis

v10-12 p.332
torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis; tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare excreare, pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.

prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio. nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper; neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.

narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit in his dumtaxat: Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio, et A. Cluentius Habitus paler huiusce. aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati nubit

v10-12 p.334
genero socrus, vel flebiles constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae. maxime varia et multiplex actio est probationum.

nam et proponere, partiri, interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est. sed haec tamen aliquando irridentes, aliquando imitantes pronuntiamus.

argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompeii laus. neque enim mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.

mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio: uidebar videre alios intrantis, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes. ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum translatio.

accendendi iudicis plures sunt gradus.

v10-12 p.336
Summus ille et quo nullus est in oratore acutior: suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna. praedixit enim: quantum potero voce contendam, ut populus hoc Romanus exaudiat. paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat ?

plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: in coetu vero populi Romani negotium publicum gerens. producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt fauces. pleniore tamen haec canali fluunt: vos , Albani tumuli atque luci. iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: saxa atque solitudines voci respondent.

tales sunt illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae; cum enim uterque alteri obiiciat, palam est utrumque fecisse. nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.

est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci

v10-12 p.338
nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba: quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem paucitatis? sed id, quod excedere modum dixi, in illa parte prima est: quin compescitis.

epilogus , si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem; si ad concitandos iudices est accommodatus, aliquid ex iis, quae supra dixi; si placandos, inclinatam quandam lenitatem; si misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi, quaeque est maxime naturalis. nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantes.

hic etiam fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet; habet enim in se, quod imitamur. duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.

quare , etiamsi est in illis quoque cantus obscurior, in coetu vero populi Romani (non enim haec

v10-12 p.340
rixantis modo dixit); et vos, Albani tumuli (non enim, quasi inclamaret aut testaretur, locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt: me miserum, me infelicem, et quid respondebo liberis meis? et revocare tu me in patriam potuisti, Milo, per hos; ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero? et cum bona C. Rabirii nummo [*]( nummo, Bentley: uno, MSS. ) sestertio addicit: O meum miserum acerbumque praeconium.

ilia quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone, sed . finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possum. quae similem verbis habere debent etiam pronuntiationem.