Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

parata, sicut superior libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura, ut dicamus apte; quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria.

nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet. quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus,

consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus? ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo nihil

v10-12 p.156
excogitari potest augustius, feminas deceat.

hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus. nec fere pluribus in Oratore eadem. sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc velut notare inter agnoscentes;

et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quanquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius. nos institutionem professi non solum scientibus ista, sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia.

quare notum sit nobis ante omnia, quid conciliando, docendo, movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus. ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis

v10-12 p.158
dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.

nam ornatus omnis non tam sua quam rei, cui adhibetur, condicione constat; nec plus refert, quid dicas quam quo loco. sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune. nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? quarum quae esset observatio, suis locis subinde subiecimus.

illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte, qui non solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit. nec me fugit, plerumque haec esse coniuncta. nam quod decet, fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.

aliquando tamen et haec dissentiunt. quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?

verum id eum minime decebat; ideoque sic egit, ut qui poenam

v10-12 p.160
suam honoribus summis esset aestimaturus. maluit enim vir sapientissimus, quod superesset ex vita, sibi perire, quam quod praeterisset. et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.

itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem, sed parum sibi convenientem iudicavisset. quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit. non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini fuit.

et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat, utilitatem separemus; nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse; aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P. Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat.

hi vero parva illa, quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si

v10-12 p.162
cum virtute conferantur despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. neque nos simus tam humiles, ut quae laudamus inutilia credamus.