Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam consuetudo et exercitatio facilitatem maxime parit; quae si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os [*]( os, added by Halm. ) coit atque concurrit. quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat,

vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis,

v10-12 p.138
pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat.

longe enim praecedat oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur; ut, donec perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque concisa singultantium modo eiecturi sumus.

est igitur usus quidam irrationalis, quem Graeci ἄλογον τριβήν vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt. quo constant miracula illa in scenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua iubentur decurrere.

sed hic usus ita proderit, si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud, quod in se rationem non habet, in ratione versetur. nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite, ornate, copiose dicit, sed tumultuari.

nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem iurgantibus etiam mulierculis superfluere video, cum

v10-12 p.140
eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum extemporalem consequi cura non possit.

deum tunc adfuisse, cum id evenisset, veteres oratores, ut Cicero, dictitabant. sed ratio manifesta est. nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non continua, sed composita est.

quare capiendae sunt illae, de quibus dixi, rerum imagines, quas vocari φαντασίας indicavimus, omniaque, de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus habenda in oculis, in adfectus recipienda. pectus est enim, quod disertos facit, et vis mentis. ideoque imperitis quoque, si modo sint aliquo adfectu concitati, verba non desunt.

tum intendendus animus, non in aliquam rem unam, sed in plures simul continuas; ut, si per aliquam rectam viam mittamus oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus sed usque ad ultimum. addit ad dicendum etiam pudor stimulos, [*](after habet cod. monac . gives et dicendorum exspectata laus. ) mirumque videri potest, quod, cum

v10-12 p.142
stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.

namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido. adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quanquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur.

nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest.

ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique melior sit ea sed tutior, cum hanc facilitatem non prosa modo multi sint consecuti, sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias (credendum enim Ciceroni est), non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. quod tamen non ipsum tam probabile puto, (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam

v10-12 p.144
exhortandis in hanc spem, qui foro praeparantur, utile exemplum.

neque vero tanta esse unquam debet [*]( debet, added by Herzog. ) fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus, quod quidem in iudiciis ac foro datur semper. neque enim quisquam est, qui causam quam non didicerit agat.