Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

eo tandem [*]( tandem, Madvig: tamen, MSS. ) pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus

v10-12 p.130
tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent. Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit, quae cogitaverant, ad verbum in agendo retulisse.

sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum. neque enim tantum habent curae, ut non sit dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt inserantur. ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum est, ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus.

nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est. quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit. id autem fiet memoriae viribus, ut illa, quae complexi animo sumus, fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere. alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem.