Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

citius autem idoneus erit iuvenis, quem praeceptor coegerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias, quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt. obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil

v10-12 p.126
etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium.

sed , quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et inanem loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidem volunt, quae in rerum natura, dicantur; et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias dividere permittet.

una enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae. propter quod accidit, ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quae prima sunt servent suam legem, iuvenibus flosculos omnium partium in ea quae sunt dicturi congerentibus; quo fit, ut timentes, ne sequentia perdant, priora confundant.