Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit? an illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt?

et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant.

turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus; ratibus adhuc

v10-12 p.78
navigaremus; non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet.

ac si omnia percenseas, nulla mansit [*]( mansit, Meister : sit, MSS. ) ars, qualis inventa est, nec intra initium stetit, nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat. nihil autem crescit sola imitatione.

quodsi prioribus adiicere fas non est, quomodo sperare possumus illum oratorem perfectum? cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur. sed etiam qui summa non appetent, contendere potius quam sequi debent. nam qui hoc agit [*]( hoc agit, Halm , om. B: agit, later MSS. ) ut prior sit,

forsitan, etiamsi non transierit, aequabit. eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur. adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem. tantam enim difficultatem habet similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae, quaeque pares maxime videantur, utique discrimine aliquo discernantur.

adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et

v10-12 p.80
actus histrionum veris adfectibus. quod in orationibus quoque evenit. namque eis, quae in exemplum adsumimus, subest natura et vera vis; contra omnis imitatio ficta est et ad alienum propositum accommodatur. [*]( accommnoatur, 2nd hand of B and later MSS. : colllodatur, B. )

quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his adsimulata materia est. adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur.