Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illud vero utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in manus sumpserimus et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis atque Aeschinis inter se contrarias, et Servii Sulpicii atque Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassii reo Asprenate aliasque plurimas.

quin etiam si minus pares uidebuntur aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre. quin etiam , easdem causas ut quisque egerit utile [*]( utile, edd. ald . and Col.: utrisque, G and most MSS. ) erit scire.

v10-12 p.16
Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso existimat; et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domitii Afri, Crispi Passieni, Decimi Laelii orationes ferebantur.

neque id statim legenti persuasum sit omnia quae optimi auctores dixerint utique esse perfecta. nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum; nonnunquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur.

summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos reppererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur, (id enim est facilius) ac se abunde similes putent, si vitia magnorum consequantur.

modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intelligunt. ac si necesse est in alteram errare partem: omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.

plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur; neque immerito. namque ab his in rebus

v10-12 p.18
spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur. ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat.

meminerimus tamen, non per omnia poetas esse oratori sequendos nec libertate verborum nec licentia figurarum; genus ostentationi comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur,