Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor; [*]( et fervor, Bursian : et sermo, B. ) sed plus stomacho quam consilio dedit. praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est.

sunt alii multi diserti,(quos persequi longum est. eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas; hic concitatior,

v10-12 p.68
sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus. erant clara et nuper ingenia.

nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt; et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.

Iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret.

ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.

habebunt , qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi. sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia. namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos

v10-12 p.70
iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.

supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit. egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum; scias eum sentire quae dicit.

scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis. in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius.

ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo.

tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit. quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, diffideret.

v10-12 p.72
Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.

foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat.

cuius e multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio; in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est.

tractavit etiam omnem fere studiorum materiam. nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur. in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.

velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio. nam si oblique [*]( obilqua, E. Wöfilin: simile quam, B: si aliqua, 2 nd hand. ) contempsisset, si parum recta [*]( recta, added by Peterson. ) non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam

v10-12 p.74
puerorum amore comprobaretur.

verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium. multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod utinam ipse fecisset. digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet; quod voluit effecit.

ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda. neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. nam ut invenire primum fuit estque praecipuum, sic ea, quae bene inventa sunt, utile sequi.

atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus. sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur; omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus.

et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis sirus. similem raro natura praestat, frequenter imitatio. sed hoc ipsum, quod

v10-12 p.76
tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.

ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab allis inventa. quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? nempe nihil fuisset inventum.

cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit? an illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt?