Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. praeterea quoniam utrumque a Graeco

v1-3 p.118
ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρός patris,

κάπρουapri faciat. illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris? item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, Ceres cogat dici Cereris ?

quid vero? quod tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt? cum alba faciat Albanos et Albensis, volo volui et volavi. nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur; siquidem facit cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo laudavi. non enim, cum primum fingerentur homines, analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quomodo caderet. itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.

inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non emicuit et conire non coire. his permittamus et audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter dicere; frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio modo fiet frugalitas?