Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus. sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, consuetudine. rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia. vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat.

auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia; cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus.

consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.

eius haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de quo non quaeritur, referat et incerta certis probet. quod efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae

v1-3 p.114
sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.