Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant,

ut in illis quae circum littora, circum piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus. itemque cum quale interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem sequuntur.

mihi videtur condicionem mutare, quod his locis verba coniungimus. nam cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo Troiae qui primus ab oris.

evenit , ut metri quoque condicio mutet accentum, ut pecudes pictaeque volucres; nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.

separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex

v1-3 p.92
sermonis abolebitur; cuius difficilior apud Graecos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas διαλέκτους vocant, et quod alia vitiosum interim alia rectum est; apud nos vero brevissima ratio.

namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia. trium porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit; eodem loco brevis utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima tertiam acuet.

est autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec unquam ultima ideoque in disyllabis prior. praeterea nunquam in eadem flexa et acuta, quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra claudet vocem Latinam. ea vero, quae sunt syllabae unius, erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta.

et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae: ἰωτακισμοὺς et λαμβδακισμοὺς et ἰσχνότητας et πλατειασμοὺς feliciores fingendis nominibus Graeci vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox quasi in recessu oris auditor.

sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus. remotis igitur omnibus, de quibus supra

v1-3 p.94
dixi, vitiis erit illa quae vocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta.

cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est soloecismus, quanquam circa hoc quoque disputatum est. nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt;

cum, sive amarae corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor; sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari corticis fiat vel media cortice. quod manifestae calumniae est; neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est.

illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede. nec non cum responsum ab interrogante dissentit, ut si dicenti quem video? ita occurras ego . in gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur.