Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse. plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio Europaï Asiaï et ei contrarium vitium, quod συναίρεσιν et συναλοιφὴν Graeci vocant, nos complexionem dicamus, qualis est apud P. Varronem tum te flagrant deiectum fulmine Phaethon.

nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat. praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas; sed nec in carmine vitia dicenda sunt.

illa vero non nisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos; quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit vitium, si h littera est, non nota. cuius quidem ratio mutata cum temporibus est saepius.

parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum aedos ircosque dicebant; diu deinde servatum, ne consonantibus aspirarent,

v1-3 p.88
ut in Graccis et in triumpis; erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.

inde durat ad nos usque vehementer et comprehendere et mihi, nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris invenimus.

adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet declinato a Graecis verbo, qui τόνους dicunt), vel adcentus, quas Graeci προσῳδίας vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc Camillus, si acuitur prima:

aut gravis pro flexa, ut Cethegus , et hic prima acuta (nam sic media mutatur); aut flexa pro gravi, ut Appi [*]( aut Appi, Spalding : aut apice, A: ut, B. ) circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant.

sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut Atreus, quem nobis iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item Nerei Tereique. haec de accentibus tradita.

v1-3 p.90