Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.

haec exigitur verbis aut singulis aut pluribus. verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus est; alter, qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque provisam rem non invita sequentur; alter, in quo est una pars orationis, lego, scribo. quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones.

singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta. uni verbo vitium saepius quam virtus inest. licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba rebus bene accommodata.

sola est, quae notari

v1-3 p.80
possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.

prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.

interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus. occurrat mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo;—quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est; quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant—illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?

sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus. ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae

v1-3 p.82
profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus.

unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo tanquam recepto utitur Persius; sicut Catullus ploxenum circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casamo adsectator e Gallia ductum est; nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero ex industria dixit.