Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo.

nomina declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt; quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa

v1-3 p.74
speciosiora malunt, compendio morarentur.

atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.

nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quae ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet; aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et Glycerium.

scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae , Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus. iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis.

gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. in servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde Marcipores Publiporesque. quaerat etiam, sitne apud Graecos vis quaedam

v1-3 p.76
sexti casus et apud nos quoque septimi. nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi.

sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae. iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur. nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent,

ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor. iam itur in antiquam silvam nonne propriae cuiusdam rationis est? nam quod initium eius invenias? cui simile fletur. accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut totis usque adeo turbatur agris. est etiam quidam tertias modus, ut urbs habitatur, unde et campus curritur, mare navigator. pransus quoque ac potus diversum valet quam indicat. quid ? quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut

v1-3 p.78
licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt? nam ut noctu et diu ita dictu factuque. sunt enim haec quoque verba participialia quidem, non tamen qualia dicto factoque.

iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.

haec exigitur verbis aut singulis aut pluribus. verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus est; alter, qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque provisam rem non invita sequentur; alter, in quo est una pars orationis, lego, scribo. quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones.

singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta. uni verbo vitium saepius quam virtus inest. licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba rebus bene accommodata.

sola est, quae notari

v1-3 p.80
possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.

prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.

interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus. occurrat mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo;—quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est; quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant—illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?

sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus. ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae

v1-3 p.82
profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus.

unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo tanquam recepto utitur Persius; sicut Catullus ploxenum circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casamo adsectator e Gallia ductum est; nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero ex industria dixit.

alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur.

tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.

sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur. scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.

nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus (si reprehendenti Hortensio credimus) preculam pro pergula dicens, et immutatione cum c pro g uteretur, et transmutatione cum r praeponeret e antecedenti. at in eiusdem vitii

v1-3 p.84
geminatione Mettoeoque Fufetioeo [*]( Mettocoque Fufetioeo, Skuttsch: mettioeo et furetioeo, A, the other MSS. giving similar corruptions. ) dicens Ennius poetico iure defenditur.