Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secat secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus inlutus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt. nam ut Valesii Fusii in Valerios Furiosque venerunt: ita arbos, labos, vapos etiam et clamos ac lases fuerunt.

atque haec ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pultare dicebant, quin fordeum faedosque pro aspiratione F velut simili littera utentes; nam contra Graeci aspirare F ut φ solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere non possit, irridet.

sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde Burrus et Bruges et balaena . nec non eadem fecit ex duello bellum, unde Duellios quidam dicere Bellios ausi.

quidstlocum stlitesque?quid T litterae cum D quaedam cognatio? quare

v1-3 p.70
minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur Alexanter et Cassantra. quid O atque V permutatae invicem, ut Hecoba et nutrix Culchidis et Pulixena scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, dederont ac probaveront? sic Ὀδυσσεύς, quem Ὀλισσέα fecerant Aeolis, ad Ulixem deductus est.

quid ? non E quoque I loco fuit? Μenerva et leber et magester et Diiove Victore non Diiovi Victori? sed mihi locum signare satis est, non enim doceo, sed admoneo docturos. inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis; quanquam de numero parum convenit.

veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt; videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexus eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex συνδέσμῳ magis propria translatio.

paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus

v1-3 p.72
appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. noster sermo articulos non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio.

alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam speciem eius. at ii, qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem. nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus, appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque, ventus, caelum, deus, virtus. adiiciebant et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim; quae mihi non approbantur.