Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur. grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient.

at enim emendationi praelectionique numerus obstat. sit incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud comparabimus commodis. nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum.

ita nunquam erimus in turba. nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. et ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae. aliud est enim vitare eas, aliud eligere.

et si refutavimus quae contra dicuntur, iam

v1-3 p.48
explicemus, quid ipsi sequamur.

ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere. excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione; necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini comparat.

deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.

mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae. neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?

adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. audiet multa cotidie probari, multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio,

turpe ducet cedere pari,

v1-3 p.50
pulchrum superasse maiores. accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.

non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur.

huius rei iudicia praebebantur; ea nobis ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum. nec de hoc semel decretum erat; tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat.

id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim.

sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitae inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina

v1-3 p.52
evadunt.

quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.

nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est. nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt.

utile igitur habere, quos imitari primum, mox vincere velis. ita paulatim et superiorum spes erit. his adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos.

maxima enim pars eloquentiae constat animo. hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodammodo ad naturam eorum, de quibus loquimur, necesse est. is porro, quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur; ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet.

est quaedam tacita dedignatio, vim dicendi tantis comparatam

v1-3 p.54
laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. et sane concipiat quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem, audiente uno: nonne quiddam pati furori simile videatur? non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.