Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

at fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.

sed praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur? cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent.

neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est. lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget. quando enim tot auctorum notitia contingeret? modicum ergo tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quae singuli tradenda sunt.

pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum

v1-3 p.46
quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret.

non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur. grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient.

at enim emendationi praelectionique numerus obstat. sit incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud comparabimus commodis. nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum.

ita nunquam erimus in turba. nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. et ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae. aliud est enim vitare eas, aliud eligere.

et si refutavimus quae contra dicuntur, iam

v1-3 p.48
explicemus, quid ipsi sequamur.

ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere. excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione; necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini comparat.

deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.

mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae. neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?