Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant, ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam? cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? quarum nos una res quaelibet nihil intermittentes fatigaret. adeo facilius est multa facere quam diu.

illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla aetas minus fatigatur. mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas.

nam et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt. id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, omnia fere loquuntur; at noviciis nostris per quot annos

v1-3 p.196
sermo Latinus repugnat. magis scias, si quem iam robustum instituere litteris coeperis, non sine causa dici παιδομαθεῖς eos, qui in sua quidque arte optime faciant.

et patientior est laboris natura pueris quam iuvenibus. videlicet , ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant: sic animi quoque, credo, quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.

praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem velut simplicius docentes sequuntur nec quae iam egerint metiuntur. abest illis adhuc etiam laboris iudicium. porro , ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.

sed ne temporis quidem unquam plus erit, quia his aetatibus omnis in audiendo profectus est. cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.

ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus?

nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec

v1-3 p.198
moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio; quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus. longa est enim, quae discit, aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor.

denique cur in his omnibus, quae discenda oratori futuro puto, eminuit Plato? qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.

difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae. neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.

dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco. nec velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum.

qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et

v1-3 p.200
contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus.

dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent. sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit. hactenus ergo de studiis, quibus, antequam maiora capiat, puer instituendus est; proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.