Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est; aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice.

namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.

atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus; cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus.

v1-3 p.172
Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur εὐρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest; in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus.

age , non habebit imprimis curam vocis orator? quid tam musices proprium? sed ne haec quidem praesumenda pars est. uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi, monstrabat.

haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel iam timenti fuit. libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem huius utilitatis eximere.

nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musice? ac si quis tam caecus animi est, ut de allis dubitet, illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt. haec diutius forent dicenda, si hoc studium velut novum praeciperem.

cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnes, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit,

v1-3 p.174
non est committendum, ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine.

quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hanc a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant; nec psalteria et spadicas, etiam virginibus prolis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet.