Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

concedo ; sed plus efficiet aut minus; nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. hoc qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.

ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit. et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur.

has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur. et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora sunt. nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris

v1-3 p.22
vitia? non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.

in parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor. nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.

nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant; sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.

de pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes

v1-3 p.24
stultitiam suam perdocent.

nec minus error eorum nocet moribus; siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.

si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit; praeterea plura ac difficiliora superesse. nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.

quapropter praecipienda sunt optima; quae si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini. si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat; dum tamen intelligatur, id, quod prius dixi, bonum esse, hoc remedium.

A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.

v1-3 p.26

non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant.