Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos

v1-3 p.34
velut sulcos ducatur stilus. nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis.

non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi. nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret; unde sequitur alter dictandi, quae transferenda sunt, labor.

quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.

syllabis nullum compendium est; perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur.

quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum; repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.

v1-3 p.36
Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat.

incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur. hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.

certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.

nam prospicere in dextrum (quod omnes praecipiunt) et providere, non rationis modo sed usus quoque est; quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur. illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat.

protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci γλώσσας vocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.

prosequitur haec memoria in senectutem et impressa animo rudi usque ad mores proficiet. etiam dicta clarorum virorum et electos

v1-3 p.38
ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. nam et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria, et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit.

non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant; χαλινοί Graece vocantur. res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur.

sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.

quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. hi duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad

v1-3 p.40
vitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur; alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur.

prior causa prorsus gravis. nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur. sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt. neque enim esse oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest nolo. de hac re igitur prius.

corrumpi mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam hercule quam conservatae sanctissime utrobique opinionis. natura cuiusque totum curaque distat. da mentem ad peiora facilem, da negligentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.

at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua

v1-3 p.42
prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.

facile erat huius metus remedium. utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. infantiam statim deliciis solvimus. mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit. ante palatum eorum quam os instituimus.

in lecticis crescunt; si terram attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent. gaudemus , si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt.

nostras amicas, nostros concubinos vident, omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. fit ex his consuetudo, inde natura. discunt haec miseri, antequam sciant vitia esse; inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.

verum in studiis magis vacabit unus uni. ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum

v1-3 p.44
etiam cum eo, qui in scholis eruditur. sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem. nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.