Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Ar. V 15, 548a 10. 7. 8.) Praeter haec claros sapientia auctores video [*](dist. C) mirari stellam in mari. ea figura est, parva admodum caro intus, extra duriore callo. huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta[*](contracta Fa) adurat, omnem cibum statim peragat. quibus sit hoc cognitum experimentis haut facile dixerim, multoque[*](que om. va.S) memorabilius[*](mirabilius ava.G) duxerim[*](duxerim G. dix- ll.v(H). cfr. XXXIII 138. n.luc.p.100) id cuius experiendi cotidie occasio[*](cottidie ex occasio a) est.