Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](cfr. Pl. VIII 211.— (17) Varro III 14, 4. cfr. Pl. XXX 45.) Coclearum vivaria instituit Fulvius Lippinus[*](lippinus ll.J. luppi- T. Lupi- v(S). Hirpi- B. cfr. VIII 211) in Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albae[*](albu- lae Pe Varr.), quae in Reatino agro nascuntur, separatim[*](separatim ut RS) Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae, quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas. quin et saginam earum commentus[*](commentus (P)L. -tatus (-tatū R) ll.v) est sapa et farre aliisque generibus, ut[*](ut F2E2v. om. r) cocleae quoque altiles ganeam implerent: cuius artis
gloria[*](gloriā in F1a) in eam magnitudinem perductas, ut[*](perductas ut anon. ap. Dal. -ta sit ut ll.v(H). -tae sint ut L) LXXX quadrantes caperent singularum calices, auctor est M. Varro.