Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*]((9) cfr.Ar. V 15, 546b 23.24.)Purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense[*](lutensee FR. -seę a) putre[*](putri va.S) limo et algense nutritum alga[*](algense nutritum ego. -nsee (-seę a) nut- ll. -nse enut- v. cfr. XII 8) , vilissimum utrumque. melius taeniense [*](tiniense a. ten- va. H) in taeniis[*](taeniis (Turn.) H. taenaei DF. ten- R. -nei Eazv) maris[*](maris ora va. H) collectum, hoc quoque tamen etiamnum levius atque dilutius. calculense[*](calculense H. -losae v. cauculese DFR1. -lose R2Ea) appellatur[*](appellatur H(J). -antur ll.v. -ant S) a calculo in mari[*](in mari ego. mari ll. -ris v) , mire aptum conchyliis, et longe optimum[*](apto va. H. capiuntur a) purpuris dialutense[*](dialutense v. -ucense(dil- a) ll), id est vario soli genere pastum.[*]((14) ib. 547a 31.) capiuntur autem purpurae parvulis rarisque textu veluti nassis in alto iactis. inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos[*](ceu mitilos F2. cū itulos (ital- a) Fa) videmus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes [*](reuiscentes a. reuiuis- (DE?) va. H(S). cfr. VII 189. VIII 116. XI 69. 96. 132. XXV 122), appetunt purpurae porrectisque linguis infestant. at illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque mordentia. ita pendentes[*](pendentis FRa) aviditate sua purpurae tolluntur.