Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Suet. Aug. 96. Appian. b. c. V 100.—) Sunt[*](sunt — auguria R2G. om. rv. (in hac — auguria post praescita pon.szv)) et in hac parte naturae auguria, sunt et piscibus praescita. Siculo bello ambulante in litore Augusto piscis e mari ad pedes eius exilivit[*](exsiliuit dS. -il.luut R. exiluit r. -liit v), quo argumento vates respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sexto Pompeio — tanta erat navalis rei gloria —, sub pedibus Caesaris futuros qui maria tempore illo tenerent.
[*](Ar. V 5, 540b 16. — IV 11, 538a 20. VI 13, 567a 27. Ov. hal. 108. — (19) Ar. VIII 13, 598a 29. IX 2 init.— (20) Ar. VIII 19, 602b 5.)[*]((1) ib. 15, 600a 7. — (3) ib. 19, 601b 9. 10.14. —) Piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis[*](erythinis v ex Ar. erosth- R. aresth- E2. arasth- DF. arash- E1. aras- a) et channis[*](et channis S. et canis (cha- G) E2G. om. r. et chromibus v); omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur gregatim fere cuiusque generis squamosi. capiuntur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies[*](quies set D. -es et R(?)H. qui esset r. quidem v. cfr. Ar.) , set inlustribus
aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur[*](teratur R(?)H cum P ex Ar. ite- r. iteretur v) gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quipped et harundines, quamvis in palude prognatae[*](pro- gnatane F1. -ta F2Ra), non tamen[*](tameri F1. -eris R1) sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui[*](adsui F1. assui a) , si non adfluat[*](appluat B), exanimantur.[*](ib. 29. 30. Ael. IX 7. — (10) Ar. ib. 602a 9. — (11) ib. 15, 599b 2. 26. cfr. IX 37, 620b 21. 30. Ael. XIV 3 extr. —) Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis[*](chromis S. -mes G. choromis R. -ra- mis DF. -rami Ea. coracini v. cfr. Ar.), sciaena[*](schiaena F. -iena Ra. sciena v. -nae G. -iaenae H) , phagri[*](phagri S ex Ar. coll. XXXII 113. pa- ll.v) . cum[*](cumas per Fa) asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et[*](8,126 sq.) coracini, hieme non capti[*](captis F1Ra. capi va.G) praeterquam statis[*](statis F2G. esta- ad. aesta- Ev. -atutis DF1. statu-R) diebus paucis et isdem semper, item[*](item ll.v(S). om. Dal.) murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavate, condi per hiemes torpedinem, psettam[*](psettam H ex Athen. VII 330b. psitt- B. pystom a. -ton r. pistam v), soleam tradunt.
[*](Ar. VIII 15, 599b 31. (cfr. Ael. IX 38. Athen. VII 315e). — (19) Ar. ib. 20 init. 15, 600a 4. cfr. Pl. II 107.) Quidam[*](quidam Ev. qued- a. quaed- r) rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper[*](semper (-per per Fa) ll. H..om v) fulgure[*](fulgure (DE?)B ex Ar. -gore dTzv. -gere FRa) sopitur; hoc et in maria accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime
in Bosporo apparet[*](appare F) . alga[*](salga ll. algae va.H) enim et pisces superferuntur, [*](que om.Rva.H(S))omniaque ab imo versa.