Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. I 5 init. VI 12, 566b 27. 31. (V 2 extr.) 567a 1–12. Pint. SA 34, 982d. Ael. IX 9.—) Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena[*](ballenę FBa) , vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas [*](se- cundas E2(P) H. -da r. -dos z. -do v) partus reddit. initu[*](initu zv(J). inito (in //// R1) ll. in coitu R2SD) canum modo cohaeret; parit nonnumquam [*](nonnumquam R (?)H cum P ex Ar. numq- rv) geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens . interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono[*](in somno B) mugitus—unde nomen vituli—, accipiunt tamen [*](dist. ego)disciplinam vocemque[*](uoceque R(?)v) pariter et iussu[*](uisu R(?)v. risu D. nisu Müller em. II p. 4) populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent.[*]((13) cfr. Ar. II 1,498a 31. —) nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae[*](pen- nae (DE?)D) vim soporiferam inesse somnosque[*](somnoque Fa) adlicere subditam capiti.—[*]((18) Ar. I 4, 489b 2. 6, 490b 25. —)