Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((18) Cic. div. I 99. II 59. — (20) Mir. ausc. 28. Ar. VI 37 extr.) Quo in genere multi et hos incolas domuum[*](domuum (Rh)G. -mum ll. -mus v) posuere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis animal. adrosis Lanuvi[*](lanuui DH e Cic. lauini rv) clipeis[*](clipei F1a) argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis[*](fasciis va.S) , quibus in calciatu[*](cultiatu F. calceatu G) utebatur, exitium. plura eorum genera in Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis.[*]((4) Liv. XXIII 19, 13. Val. M. VII 6, 3. Strabo V 249. Frontin. strat. IV 5, 20.)[*](Th. fr. 174, 8 Wim. Antig. Car. 18 (21). Ar. ap. Ael. V 14. Mir. ausc. 25. 26.) Theophrastus auctor est, in Gyara[*](Gyaro va.S. cfr. § 104) insula, cum incolas fugaverint[*](fugauerunt RzS. -assent v) , ferrum quoque rosisse eos[*](eos F2G. cos F1. cosD. quos R. constat Eauv),

id quod natura quadam[*](quadam (Rh)G. quaed- (qued- Ra) ll.u) et ad Chalybas[*](calybas FRu. -libas a) facere in ferrariis [*](dist. Rh)officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi[*](excidis F1au) semperque furtum id deprehendi; tantam[*](tantam d(?)v. -tum ll.u) esse dulcedinem furandi[*](furā de F1R1au) . venisse murem CC denariis[*](denariis (Budaeus) H e Val. Max. om. ll. nummis v) Casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, emptorem vixisse annales tradunt[*](tradant FR) .[*]((7) Val. M. I 1, 5. Plut. Marc. 5 extr. Nigid. fr. 117 Swob. Ar. VIII 17, 600b 11. Isid. XII 3, 6. — (10) cfr. Pl. XXXVI 4.) cum candidi provenere[*](uenere RS), laetum faciunt ostentum. nam sauricum[*](soricum ll. v) occentu[*](occentu v. -enctu F2. -tum R2. occinctū F1dR1.-ntū DEa) dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices[*](Saurices F2R (?)D. sor- v. Aur-r. mures z) et ipsos[*](ipso F1dT) hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires[*](griles quos (quo a) F1Ra. quos glires F2), quos censoriae leges[*](leges (Rh)G. legis ll.uv) princepsque M.[*](princepsque M. (Rh) G. -psquē ll.u) Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere[*](adimere F2a)quam[*](quam v. om. ll. ac D. cfr. p. 149, 8) conchylia[*](concilia F1a) aut ex alio orbe convectas aves.[*](Varro III 12, 2. — (16) Ar. ib. Martial. III 58,36.) semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare[*](con- gregare se ego. -are ll.S(D). -ari v(J). cfr. § 42)se[*](211) nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate[*](pietati F1a). senium finitur hiberna quiete — conditi enim et hi cubant —, rursus aestate iuvenescunt. similis[*](similis ll.u. -li v) et nitelis[*](et incubant a) quies[*](quies ē ego. quies F2. quiete ruv) est hieme[*](hieme ego (et dist.). hi DF1Ru. ni a. hic E2S. i F2. sic Tzv. del. G).