Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
In nullo[*](nullo (Bh)G. ullo Frauv (ad praecedd. relat.)) genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas[*](hybrias F1. yb- a) vocabant ceu semiferos,
ad homines quoque, ut[*](ut g. F2R2. ut //// F1R1. ut con au. ut in C. va.S) C. Antonium Ciceronis in consulate collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus[*](animalis a. -ium va.(Rh)G), cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum[*](7,9 sq.) etiam silvestrium tot genera praedicta sint.[*]((7.12.13) cfr. Herod. IV 192. Pl. XI 124. 255.) caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae [*](capreae va.S) , sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu[*](ceu (lessen ann. philol. 1859 p. 77) D. que (q.) ll. v. an quasi?) vaginis. in haec se librat[*](librant Rva.S) , ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte[*](et monte Fa. ex mo- D) aliquo in alium transilire[*](transilire F2R2v. -sili F1R1. -sli an. -sit$u-; Ts) quaerens [*](quaerens ll.S. -ntes G. cupientes v), atque recussu[*](recussu (Rh) G. -ursu F2dR. -ursu su F1au) pernicius quo libuit[*](libuerit R (?)v) exultat[*](exultant va.S) . sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso. sunt et dammae[*](dānę R1. dam???nae F1. dampne a. damae va.D) et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.