Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Mela I 58. Sol. 32, 17 —21. Amm. Mare. XXII 14, 7. 8. Herod. II 28 extr. Ael. XI 10. Strabo XVII 807.)[*]((11) Lucian. sacr. 15. — Aug. CD XVII 5.) Bos in Aegypto etiam numinis[*](nominis F1a) vice colitur; Apin[*](apin ll. G2(D). -im v(L)) vocant. insigne ei in dextro latere candicans macula cornibus lunae crescere incipientis[*](incipien- tis similis Cornelissen), nodus sub lingua, quem cantharum[*](cantarum FRava.C) appellant. non est fas eum certos vitae excedere annos, mersumque in sacerdotum fonte[*](fontē R) necant[*](enecant va.S) quaesituri luctu alium, quem substituant, et donec invenerint maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquanm diu quaeritur.[*](Ael. XI 10.) inventus deducitur Memphin a sacerdotibus C[*](C F2in ras. D coll. Sol. cū (om.R?) r. sunt v. om. H) . delubra ei gemina, quae vocant thalamos, auguria populorum: alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. responsa privatis[*](priuatis F2E2v (D). prius r. priuis (Salm.) H) dat e manu consulentium cibum capiendo. Germanici Caesaris manum[*](manum v (corrupt. in -nuuf). -nus ll.zS. (dexteram Sol.)) aversatus est haut multo postea[*](post va.H) extincti. cetero[*](incoetur DF1. inchoe- E1a. in coitus E2D,) secretus, cum se[*](se (om.z) prorumpit zva. Bas.) proripuit in coetus, inc edit[*](incedit (DE?)v. incidit ll) submotu[*](sub- motu adG2 (D). -to rG1 (S). -to strepitu v) lictorum[*](lictorum del. (Salm.) SJ), gregesque[*](gergesque F. grexque E2va. S) puerorum comitantur[*](comitantur J. -atur ll.v) carmen honori eius canentium; intellegere videtur et adorari velle. hi greges repente lymphati[*](lymfati F. inf- a) futura praecinunt[*](praecinunt R (?)v. proci- r). [*](cfr. Sen. NQ IV 2, 7.)femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus,
quamquam aliis, semperque eodem die et inveniri eam[*](eam extingui R. -uique va.G) et extingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura vocant Phialam, omnibus annis ibi auream pateram argenteamque mergentes[*](mergunt iis H Brot.) diebus quos habent[*](habet G) natales Apis. septem hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, octavo post horam diei sextam redire beluae feritatem.