Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. VIII 14, 599a 34 sq. — (16) ib. 16. Th. fr. 176 Wim.) Serpentium vipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore veneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam iniuria resupinatae[*](an potius auolsae resu- pinataeque?) avolsaeque, non tamen exeuntes[*](ut etiam ... exeant va.H) . in Baliaribus[*](balearibus F2ava.S) vero insulis cavaticae[*](insulis cauatice in- sule a) appellatae non prorepunt e[*](he (pro e) a. hae F2) cavis terrae — neque[*](non quae F1) herba vivunt —, sed uvae modo inter se cohaerent[*](in terrae cohęret F1.—rra choheret a). est et aliud genus minus vulgare adhaerente
operculo eiusdem testae[*](testes (om. se) F1Ra) se operiens. obrutae[*](obrutae v. -tall) terra semper hae[*](hae Dv. haec r) et circa maritimas tantum Alpes quondam effossae coepere iam erui et in Veliterno[*](ueliterno F2E2v (D). lit- rS). omnium tamen laudatissimae in Astypalaea insula.[*](Ar. V 33, 558a 16. VIII 28, 606b 5. Ael. XVI 41.) Lacertae, inimicissimum genus cocleis, negantur semenstrem vitam excedere. lacerti[*](lacerti ll.ov. an lacertae et 7 coloris?) Arabiae cubitales, in Indiae[*](India ova. G) vero Nyso[*](Nyso D. -sa v. niso, (-si F1o) ll) monte XXIIII in longitudinem[*](longitudine ova.H) pedum, colore fulvi[*](fului F2v. -uei r) aut punicei aut caerulei.