Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Sol. 25, 2.— (12) Phil. VA II 14 p. 30. Strabo XV 705.— (13) Ael. IV 24 extr. XI 41 med.— (15. 16) Juba fr. 32 Mü. ap. Plut. SA 17. Ael. VII 44. IV 10.) Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria .

Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia , officiorum quae[*](officiorumque quae va.D) didicere[*](dedicere Fa1) memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia[*](et om.o), aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae

veneratio. auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad quendam amnem, cui nomen est Amilo[*](Anulo va.G. Audo U e Ptol. IV 2,2), nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se purificantes[*](purificantis FaSJ) sollemniter aqua circumspergi atque[*](aquas F1.-uis a) ita salutato sidere in silvas reverti vitulorum fatigatos prae se ferentes.[*]((6.7) Sol. 25,8.— (9) Ael. V 49.— (10.11) Ar. IX 46, 630b19. Megasth. fr. 38 Mü XIII 22. Martial. spect. 17.— (11. 12) Sol. 25, 3. cfr. Pl VI 66.) alienae quoque reli- 5 gionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacientes[*](iacientes R(?)G.-centes rv), veluti tellure[*](telluri R) precibus allegata[*](alligata EaTzva.G). nam, quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos[*](nothos ov.-tos ll).